Charter Document - 02161838
Charter Number: | 02161838 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0990 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancte Dei ecclesie Cluniacensis cenobii in honore beati Petri apostolorum principis dedicate Ego in Dei nomine Odilo filius Beraldi consentiente matre mea et fratribus meis Stephano scilicet Eboni Beraldo Bertranno cedo aliquit ex rebus proprietatis mee que mihi legitimo ordine successerunt cessumque in perpetuum esse volo et desidero Sunt autem ipse res site in patria Arvernica in comitatu Brivatense in vicaria de Aurato in villa que vocatur Saraciacus in ipsa villa cedo Deo Sanctoque Petro in stipendia servientium supradicte ecclesie totam ecclesiam in honore mundi Salvatoris [Silvestri] consecratam et quantum sors ereditatis mee in ipso loco [mihi] largitur et insuper unum mansum qui excolitur a Leotardo filio Gerbaldi quem olim donavimus ego et mater mea et fratres mei pro sepultura fratris nostri Hicterii quem ego postea emi ex fratribus patribusque et dominis meis canonicis videlicet beatissimi domini mei martiris Juliani et donavi in precio solidos C ipsumque mansum similiter cedo jam dicte ecclesie nonque solum pro me set etiam pro patre meo et matre mea et fratribus meis vivis atque defunctis et omnium parentum et fidelium nostrorum salute ipsas res supradictas cedo jam sepe dicte ecclesie ea scilicet ratione ut pastor ipsius ecclesie domnus scilicet abba Maiolus quamdiu vixerit suique omni tempore successores et ipsius ecclesie servitores habeant teneant atque possideant et justo ordine quicquid facere voluerint faciant tamen alienare nec vendere non valeant nisi ad fratres meos Si quis vero quod futurum minime credo aliquando surrexerit ego ipse videlicet mutata voluntate mea aut ullus ex heredibus aut proheredibus meis sive ulla amissa aut contraposita persona que contra hujusmodi cartulam ullam calumniam inquietare presumpserit iram omnipotentis Dei incurrat et sanctorum offensa[m] et insuper cui litem intulerit auri libras X cohactus exolvat et argenti pondera totidem Et ut hec cartula firmiore[m] per succedentia tempora obtinead vigorem manu propria subter firmavi et ut aliorum virorum manibus roboraretur decrevi S Odiloni qui carta ista scribere rogavit S Girberjane matris ejus S Stephani et Eboni et Beraldi et Bertramni fratrum ejus S Berald S Rotbert S Gizfret S Vuanni S Bernardi S Maroni S Gualterii S Guitberti qui hanc cartam scripsit