Charter Document - 02161837
Charter Number: | 02161837 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0992 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Auctoritas enim jubet ecclesiastica et lex consistit Romana ut quicumque rem suam in qualicumque potestate transfundere voluerit per paginem testamenti eam infundat ut per multis temporibus soluta et quieta permaneat Quapropter ego Willelmus inclitus comes cogito de Dei misericordia et recognosco fragilitatis mee et timeo penas inferni et tremesco diem judicii et ut me sanctus Petrus qui habet potestatem animas ligandi atque solvendi absolvat ab omni vinculo peccatorum meorum et ut merear audire vocem quam Dominus dicturus est Venite benedicti Patris mei percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi et iterum per prophetam Dominus dicit Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis et pro ipso amore Dei dono Sancto Petro Cluniensis monasterii ubi domnus Maiolus abbas preesse videtur aliquid de rebus meis que mihi ipse abbas Maiolus donavit in vita mea [] fratribus Sunt itaque ipsas res site in pago Regense in agro Variacense hoc est villa que nominant Valenciola cum omnibus appendiciis et adjacenciis suis et habet ipsa villa fines et terminationes sue consortes de uno latus descendit terminus per valle que nominant Sigomagna et pergit usque in Valle Longa et usque ad finem que nominant Marginis in parte oriente usque in valle que dicitur Albidro et pergit usque in via publica qui descendit in villa nomine Brunito de uno fronte in meridie ipsa valle Albidro sicut superius diximus et descendit in ipso terminio Marginis de alio fronte in parte occidentali valle Sigomagna et pergit usque in via publica de Brunito vel si quis aliis consortes Quantum infra istas fines concludit aut de fisco aut de alode aut de qualicumque conquisto qui mihi Wilelmo obvenire debet totum dono Sancto Petro donatumque in perpetuum esse volo Ecclesia vero que in ipsa villa Valentiola constructa est in honore sancti Maximi ad me non pertinet quia ipse domnus Maiolus in suos usus seu fratrum suorum retinuit et facio firmationem et donationem de illa mea medietate ea vero ratione ut quamdiu ego Wilelmus vivo usum mihi reservo post discessum quoque meum sine ulla tarditate Sancto Petro revertat Si quis ego aut ullus homo aut ulla persona contra carta ista refragationem ullam vel calumniam mittere voluerit iram Dei omnipotentis incurrat et de beata Virgine Maria simulque de omnium sanctorum et componat tantum et alium tantum et postea carta ista mihi Wilelmo libenti animo facta omnique tempore firma permaneat Facta carta ista V kalendas septembris regnante Quonrado rege Rodbaldus comes firmavit Adalaix comitissa firmavit Wilelmus comes firmavit et filius ejus Wilelmus firmavit