Charter Document - 02161834
Charter Number: | 02161834 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0990 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Verbi incarnati Noverint universi ejus cruore redempti qualiter veniens ego Eldeburgis mater Oddonis atque fratres ejus Odilo atque Gauzerannus donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo loco Cluniaco ubi domnus Maiolus abbas preesse videtur aliquid ex rebus nostris pro remedium anime supradicti Odonis ut pius et misericors Dominus ei succurrat in die tremenda Sunt autem ipse res site in pago Cabilonense in agro Fargias in villa Campiloco hoc est unus mansus cum vineis campis silvis pratis aquis aquarumque decursibus totum ad inquirendum quicquid ad illum mansum jam dictum aspicit vel aspicere videtur habet autem terminationes a mane et a medio die via publica a sero et a cercio Sancti Petri Et donamus unum servum nomine Raimbaldum Donamus autem has res denominatas Deo et sanctis apostolis ejus pro redemptione animarum nostrarum scilicet pro anima mea filiorumque meorum vivorum seu defunctorum omniumque parentorum nostrorum supranominato loco faciantque rectores Cluniensis monasterii ab hodie et deinceps de his rebus quicquid facere voluerint in omnibus sine ullo contradicente Si quis autem [quod absit] aut nos aut aliquis ex heredibus nostris contra hanc donationis cartam aliquam querelam movere temptaverit primitus iram Dei incurrat et sanctorum omnium sitque dampnatus cum Juda qui Dominum tradidit et cum Datan et Abiron quos vivos terra absorbuit nisi ad emendationem venerit coactusque judiciaria potestate auri libras VI persolvat et post hec ista donatio stabilis firmaque permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Eldeburgis qui hanc donationem pro anima Oddonis filii sui fieri et firmare rogavit S Odilonis S Gauzeranni S Anscherici S Deodati S Eldierii Scripta in mense decembri a Gausleno indigno monacho regnante anno IIII rege Hugone