Charter Document - 02161828

Charter Document - 02161828


Charter Number: 02161828
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0990
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Verbi incarnati Ego Atto et mater mea Raina enormitatem nostrorum peccaminum reminiscentes donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum pro salute nostrarum animarum seu patrum vel matrum ceterorumque parentum nostrorum mansum unum et quicquid ad ipsum respicit hoc sunt campi prata vinee liberum exitum et egressum et servum unum manentem Vuilerium nomine cum uxore et filiis vel filiabus suis in villa Perciaco et in alio loco in villa Cavaniaco vineas tres et unam ex his facit Atto et mediam plantacionem facit Boso Has vero res denominatas ea ratione dono ut quamdiu vixero teneam et possideam post meum quoque discessum he res ex integro ad prefatum perveniant Vineam autem ad presens trado qui facit Isenbardus in vestituram He vero res denominate conjacent in Matisconense comitatu In Augustidunensi autem comitatu donamus mansum unum in Terciaco villa et quicquid ad illum aspicit hoc sunt campi prata et in alia Vernuliaco duas vineas unam facit Fulcardus et aliam Girberdus Si qui vero hanc donationem aut ego ipse aut ullus heres meus quod minime credo calumniare voluerit iram Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli omniumque sanctorum incurrat et non vindicet quod repetit sed coactus auri libras V componat et ut hec auctoritas firmior habeatur eam propriis manibus firmavimus et nominibus nostris adnotari jussimus Item in villa Vernolio dono unum curtilum cum vinea ubi manet Lambertus S Attonis et matris sue Rayne qui fieri et firmare rogaverunt S Heldini clirici S Adoardi S Rotberti S Teutonis S Heldini laici S Jotseranni S Oddonis S Nazaria S Hugonis S Resta Actum Cluniaco publice anno IIII regnante Hugone precellentissimo Francorum rege mense julio die dominica Constantius monachus rogatus scripsit