Charter Document - 02161827
Charter Number: | 02161827 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0990 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In Christi nomine Ego Wicherannus dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum pro remedio anime mee vel parentum meorum aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Eduense in villa Alta Via vocatur hoc est unus mansus indominicatus cum vinea simul tenente et omnia que ad ipsum aspiciunt vel aspicere videntur hoc sunt campi silve prata aque aquarumque decursus omnia in omnibus quesitum ad inquirendum Qui autem contradixerit auri uncias II componat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Matiscono puplice S Wicheranni qui donavit et firmare rogavit S Ugonis filii ejus S Leterii S Bernardi S Giroldi S Raculfi S Flotberti S Seuveni S Badili S Arnulfi S Bavonis S Girardi S Rotdulfi Data per manum Rotdulfi levite VIII kalendas augusti anno IIII Hugonis regis