Charter Document - 02161821
Charter Number: | 02161821 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Bequest |
Date: | 1001 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notitia werpitionis que fuit facta die dominico V kalendas mai in presentia domni Viviani prioris et ceterorum fratrum quorum hec sunt nomina Aymonis Vuarnerii Gysoni Raynardi Vuidoni et militibus quorum hec sunt nomina Ingellelmus Siguinus Constantius Rannaldus Lodo Bernardus de quasdam querelas que habebant contra nos Jotserannus et Lambertus [et] nepotes eorum [de Bernardo] famulo et sorores ejus et de terra ipsorum et insuper de servitio que reclamabant de terra eorum [et] Heldierio famulo que[m] reclamabat ad servum et alias que inter nos convenit Recognoverunt ipsi fratres injustam querelam habere contra ipsos et dimiserunt [omnia] pro amore Sancti Petri et animabus eorum S Jotseranni S Lamberti S Siguini S Rannaldi S Lodoni S Archinberti