Charter Document - 02161817

Charter Document - 02161817


Charter Number: 02161817
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0989 - 0990
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ego Bernardus in Dei nomine dono ad locum Cluniacum de rebus meis que sunt in pago Matiscensi scilicet in villa Turniaco hoc est curtilum unum in dominicatu cum vinea et campo simul tenente terminatur vero ex omnibus partibus via publica Donationem autem hanc pro anima facio Humberti filii mei Dono etiam in ipsa villa meam partem de silva pro ejusdem filii mei anima ut faciant rectores predicti loci quicquid exinde facere voluerint Actum Cluniaco publice S Bernardi qui fieri et firmare rogavit S Bernardi et Huberti et Evrardi et Rollanni et Ingelsindis et Aimoni et Ainardi Aldebaldus scripsit regnante Hugone anno III