Charter Document - 02161814
Charter Number: | 02161814 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0989 - 0990 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Omnibus Christi cruore redemptis notum esse volumus qualiter ego Adalardus sacerdos memor promissionis Domini qua dicit Facite vobis saculos non veterascentes et thesauros non deficientes in celis dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniensem aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matiscensi in villa que dicitur Mons Widonis hoc est curtile unum cum vinea simul tenente et terminatur ex omnibus partibus via publica in eo tenore ut quandiu vixero teneam et possideam et omnibus annis festivitate sancti Petri que est III kal julii XII denarios in censum persolvam Facio autem hanc donationem pro anima mea et patris ac matris mee et omnium fidelium ut cunctis in commune proficiat Si quis autem huic donationi aliquam litem inferre temptaverit non valeat vindicare quod repetit sed coactus auri libram unam componat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Adalardi qui fieri et firmare rogavit S Arlebaldi S Petri S Adalelmi S Alcherii S Constabuli S Eldradi S Arnulfi S Berardi S Bernardi S Berardi S Adalberti S Duranni Scripsit Aldebaldus regnante Hugone rege anno III