Charter Document - 02161807

Charter Document - 02161807


Charter Number: 02161807
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0989
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Verbi incarnati Ego igitur Heldinus recogitans eterne remunerationis gloriam dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum cui preest domnus Maiolus abba aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Augustodunensi in villa que dicitur Vallis hoc est pratum qui terminat a mane terra Ragnerii a medio die aqua currente a sero similiter Ragneri a cercio item ad ipsum Ragnerium Infra istas terminationes totum ad integrum dono atque transfundo ad jam denominatum locum pro anima mea ac patrini mei Heldini qui mihi hoc contulit ea ratione ut quamdiu vixero unam medietatem de ipso prato teneam et post meum dicessum ad denominatum locum perveniat Actum in villa Vallis Si quis autem hanc donationis cartam calumniare voluerit primitus iram omnipotentis Dei incurrat et sanctorum apostolorum offensam nisi emendaverit cogente etiam potestate auri libram unam persolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa S Heldini qui fieri et firmare rogavit S Constancii S Ragneri S Dodoni S Adalberti S Tedoni Data mense octobri anno III regis Hugonis Rothardus ad vicem cancellarii scripsit