Charter Document - 02161806
Charter Number: | 02161806 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0989 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Divina providente clementia hominibus concessum est ut ex rebus quas jure possident si eas recte ac salubriter dispertiant sine dubio eterne vite bravium possint promereri Quapropter notum sit omnibus fidelibus christianis quod ego Berardus canonicus et levita recogitans eternum Dei judicium atque mala meorum peccaminum dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matiscensi hoc est quicquid frater meus adquisivit Adalgerius in villa Curciaco et mihi in morte sua dereliquit vineis pratis quesitum et ad inquirendum cultum et incultum totum ad integrum silvam campos Et dono ad predictum locum in villa Soliniaco unam vineam et pratum terminatum a mane et omni parte terra ipsius hereditatis a sero terra Sancti Petri Facio autem hanc donationem eo tenore ut quandiu vixero teneam et possideam ipsi vero in vestitura habeant pratum qui in Soliniaco est Post meum autem discessum prescripte res ad sepedictum locum cum omni integritate perveniant Si quis autem hujus donationis cartam calumniare voluerit primitus iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum incurrat sitque pars ejus in inferno cum diabolo et angelis ejus nisi ad emendationem venerit secundum etiam legem mundanam cui litem intulerit auri libras V persolvat et hec auctoritas inantea firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa S Berardi S Maioli S Duranni S Rannaldi S Mainberti S Huberti S Eldrici Data mense septembri anno III Hugonis regis Actum Cluniaco publice per manum Hugonis sacerdotis et monachi