Charter Document - 02161805
Charter Number: | 02161805 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0989 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In Christi nomine Notum sit omnibus fidelibus quia ego Etela pro remedio anime Heldini domini mei dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum aliquid ex rebus nostris que site sunt in pago Matisconensi in villa Latanaco mansum unum qui terminat a mane via publica a medio die terra Elgaudii a sero et a circio fonte currente Infra istas terminationes totum et ad integrum dono pro remedio animarum nostrarum et servum ibi manentem nomine Airoardum et uxorem ejus atque filium nomine Guarnerium Ex his supradictis rebus rectores predicti cenobii faciant in omnibus quicquid voluerint Si quis autem hanc donationem scindere aut calumniare voluerit non valeat vindicare quod repetit sed coactus auri libram unam componat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Signum Etele que hanc donationem pro anima senioris sui Heldini fecit et firmari rogavit S Elgaudii Maioli clerici Ledbaldi Girbaldi Humberti Odonis Eldrici Ivonis Data mense augusto apud Cluniacum anno tertio regnante Hugone rege Hugo sacerdos et monachus rogatus scripsit