Charter Document - 02161804
Charter Number: | 02161804 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0989 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Verbi incarnati Noverint universi fideles quia ego Lanbertus recogitans peccaminum meorum enormitatem dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo res meas que sunt site in pago Matisconense et in his villis Colonicas Cavaniaco Malisiaco posite tam de hereditate quam etiam de conquisto trado atque transfundo ad locum Cluniacum et ad predictos apostolos hoc sunt campi vinee prati cultum et incultum quesitum et ad inquirendum totum ad integrum quantum in his villis visus sum habere pro remedio anime mee ea scilicet ratione ut quamdiu advixero teneam et possideam et in vestitura omni anno IIII sextarios de vino persolvam et post meum discessum he res ad Cluniacum perveniant Actum Cluniaco publice S Lanberti qui fieri et firmare rogavit S Arlei S Ingelelmi S Adalberti presbiteri S Geraldi S Rainulfi S Raimberti S Gislardi Data mense junio anno secundo Hugone regnante rege Rothardus ad vicem cancellarii scripsit