Charter Document - 02161803
Charter Number: | 02161803 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0989 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In honore Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato Cluniensi monasterio Nos igitur in Dei nomine Adraldus presbiter et Landricus fratres donamus ad jam dictum locum aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi in villa Varenas in agro Fusciacensi hoc est medietatem portus quam in ipsa villa habemus totam nostram partem ad integrum faciantque post hunc diem in omnibus quicquid facere voluerint Hanc autem donationem facimus pro animabus nostris et patre et matre seu etiam parentibus nostris ut in commune nobis proficiat Si quis autem contra hanc donationem aliquam litem inferre voluerit non valeat vindicare quod repetit sed omni tempore firma permaneat S Adraldi et Landrici qui fieri et firmare rogaverunt S Maingaudi S Duranni S Arengaudi S Constantini S Evrardi Dono etiam ego Maingaudus in ipsa villa et in ipso portu quartam partem portus que mihi evenit talem partem quam ego habeo in caucione pro XVI solidis usque in diem solutionis S Maingaudi qui fieri et firmare rogavit S Adraldi S Landrici S Duranni S Arengaudi S Constantini Data per manum Aldebaldi mense maio regnante Hugone anno II