Charter Document - 02161798
Charter Number: | 02161798 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 0989 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacro Sancti Petri et Sancti Pauli de Cluniaco monasterio et domni Mayoli abbatis con ceteris monagiis suis Igitur ego in Dei nomine Cristienus et Armarus vendimus vobis aliquit de res nostras que sunt sitas in pago Ostuunense in agro Nodiant in Selviniaco vocat hoc est vinea terminet de tres partes terra Bernart de carte parte terra Odbert et abet in longo percicas decem et pedes II in quisquo fronte percicas III et pedes II Infra istos terminios et percicationes tres partes vobis vendimus pro solidos duos et denarios X et pro ipso precio faciatis quit facere volueritis Si quis contradixerit auri libera una conponat et postea firma sit Actum Sancti Leodegarii ubi fuit facta S Cristienus et Armarus qui fierent et firmare rogaverunt S Bernart S Alimaro S Evroldus S Maalgerius S Ingelbert S Dominico S Teodbert Ego Josbertus sacerdos scripsit datavit die mercoris in mense janoario anno secundo regnante Ugono rege