Charter Document - 02161797
Charter Number: | 02161797 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 0988 - 0989 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Placuit atque convenit inter Girbertum et monachos Clunienses ut aliquas res inter se commutarent quod et fecerunt In primis donat G[irbertus] monachis Sancti Petri in villa Bugdono in agro Galoniacensi tres peciolas de campo Prima habet perticas LI et terminatur de duabus partibus terra Sancti Vincentii de aliis duabus terra Sancti Petri alia peciola habet perticas XXXIIII et terminatur de duabus partibus de ipsa hereditate a mane terra Sancti Vincentii a sero Sancti Petri tertia vero peciola habet de duabus frontibus in transverso IIII perticas et duos pedes et in longum XLV et terminatur de duabus frontibus terra Sancti Petri a medio die terra Duranni et heredum suorum a sero via publica Econtra donant prefati monachi ipso viro G[irberto] campum unum in villa Galoniaco qui terminatur de duabus partibus terra Sancti Petri a medio die Vulardi et heredum suorum a sero via publica et habet perticas CXXIIII Faciant utrique de suo quod voluerint S Girberti et filii ejus Gislardi S Arnaldi S Giperii S Duranni S Ubaldi S Sisbaldi S Rannaldi S Bernardi Actum Cluniaco regnante Hugone anno II