Charter Document - 02161796

Charter Document - 02161796


Charter Number: 02161796
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0988 - 0989
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Verbi incarnati Ego igitur in Dei nomine Bego pro remedio anime mee dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniensem aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matiscensi in villa Cacellaico in agro Fusciacense hoc est mansum unum indominicatum cum vinea insimul tenente qui terminat a mane via publica a medio die terra Adraldi a sero terra Adraldi et Oddonis a cercio terra Sancti Juliani Hanc autem donationem facio tali tenore ut quamdiu ego vixero teneam et possideam post meum vero discessum sine mora ad Cluniacum perveniat Si quis autem contra hanc donationem aliquam litem inferre voluerit non valeat vindicare quod repetit sed coactus auri libras II exolvat et inantea firma permaneat Actum Seneciaco villa S Begoni et uxoris sue Vuandalmodis qui fieri et firmare rogaverunt S Arlabaldi S Gauseranni S Begoni S Vuarnerii S Hugoni S Manno Data per manum Aldebaldi regnante Hugone [anno] II