Charter Document - 02161795

Charter Document - 02161795


Charter Number: 02161795
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0988 - 0989
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato Cluniensi cenobio Ego in Dei nomine Petrus dono ad jam dictum locum aliquid de rebus meis que sunt site in pago Maticensi in villa Rufiaco in agro Veschennias hoc est mansum unum indominicatum cum omnibus appenditiis suis hoc est campis pratis vineis quesitum et ad inquirendum totum ad integrum terminat autem a mane terra Hildini a medio die via publica a sero de ipsa hereditate Dono etiam in ipsa villa campum unum qui vocatur Rodgomno qui terminat a mane terra Sancti Petri a medio die terra Isnardi a sero de ipsa hereditate Hec autem omnia trado eo tenore ut quamdiu ego vixero teneam et possideam post meum vero discessum ad jam dictum locum perveniat In vestitura vero dono dimidium modium de vinu S Petri qui fieri et firmare rogavit S Bertini S Arlulfi S Aldoeni S Otberti S item Otberti S Otberti S Nadali Actum Cluniaco regnante Hugone rege anno II