Charter Document - 02161793

Charter Document - 02161793


Charter Number: 02161793
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0988
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sanctissimo et exorabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato Cluniacensis scilicet monasterii cui preest domnus Maiolus abbas venerabilis Nos in Dei nomine Adda et filius meus Rotbertus donamus Deo et jam dictis apostolis aliquid ex rebus nostris que sunt in pago Matisconensi in fine Talmariacense in villa Lavalt hoc sunt duas vineas Una terminatur de una parte terra Sancti Johannis et in uno fronte de ipsa hereditate in quarta parte terra Christiani alia vero terminatur de una parte via publica de alia terra Sancti Grati Infra istas terminationes totum ad integrum donamus pro anima senioris mei Atonis et in locum sepulture ut ei Dominus in suo juditio propitius fiat Faciant autem rectores prefati loci de his omnibus quicquid facere voluerint Actum Cluniaco monasterio publice S Adde et Rotberti qui fieri et firmare rogaverunt S Leotaldi et Humberti et Fulconi et Witberti et Rainaldi et Jodsaldi Data mense decembri anno secundo regis Hugonis Rothardus indignus monachus ad vicem cancellarii scripsit