Charter Document - 02161790
Charter Number: | 02161790 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0988 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Igitur in Dei nomine ego Winiterius dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum ubi preesse videtur domnus Maiolus abba aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconense in agro Marsiacense in ipsa villa hoc est curtilum cum manso indominicato qui terminatur a mane via publica a meridie de ipsa hereditate a sero terra Sancti Petri Cluniensis a cirtio via publica Et dono in ipsa villa unum pratum ubi in Brolios vocant terminatum a mane terra Sancti Petri Cluniensis a meridie terra Eldradi sacerdotis a sero Sancti Petri de Marsiaco a certio Agdoardi et habet in longum perticas IIII Dono etiam unum campum ubi Ad Castaniera vocant qui terminatur a mane terra Ademari a meridie communali a sero terra Constantii a certio increpito Infra istas terminationes totum quod habeo dono ad prefatum locum tali tenore ut quandiu vixero usum et fructum habeam et post meum discessum ad Sanctum Petrum perveniat sed singulis annis duos sextarios de musto in vestitura persolvam Si quis hoc contradicere voluerit auri libras III componat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Lordono publice S Winiterii qui fieri et firmare rogavit S Adaldradi qui consensit S Anastasii S Amandi S Duranni S Dominici Data per manum Eldradi die lunis mense magi anno I Hugonis regis