Charter Document - 02161789
Charter Number: | 02161789 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0988 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notitia vuerpitionis que facta fuit apud Cabilonensem civitatem ante presentiam incliti comitis Hugonis ejusque genetricis Adeleidis de quibusdam terris que conjacent in comitatu Cabilonensi seu Matisconensi hoc est de ecclesia Sancti Jangulfi atque Masnile vocabulo cum suis pertinentiis quas Constantinus contulit Sancto Petro et [Sancto] Paulo De his itaque rebus proclamaverunt se monachi Cluniensis monasterii Vivianus Siefredus Torincus Rothardus ante presentiam supradicti principis ac procerum ejus de Engela et filiis ejus quod injuste detinerent res supra denominatas qui agnoscentes suam tortitudinem seu injustitiam verpitionem istam fecerunt ante eorum presentiam ac procerum ipsorum ne amplius nausiam facerent tempore hujus evi neque ipsi neque heres illorum S Hugonis comitis S Adeleydis comitise S Rotberti vicecomitis S Beraldi S Richardi S Leutbaldi prepositi S Heldradi levite S Rotdulfi S Leotaldi S Huberti S Winebaldi S Odonis Data mense aprili anno I Hugonis regis Francorum Rothardus scripsit