Charter Document - 02161788
Charter Number: | 02161788 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0988 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancto et venerabili loco Cluniacho quod est constructum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli donamus nos tres fratres scilicet ego Gislardus Constantinus atque Durannus aliquid ex hereditate nostra pro remedium animarum nostrarum in locum sepulture hoc est vineam que est sita in pago Matisconense in villa Lanco in agro Ciciaco et terminat a mane terra Vuicheranni a sero via publica a medio die de ipsa hereditate et a certio similiter In tali autem tenore facimus hanc donationem ut quamdiu vivimus usum et fructum et qualiscumque ex nobis ante alium mortuus fuerit statim pars illius ad jam dictum locum perveniat sine ullo contradicente et in vestitura omni anno sextarium de vino Si quis autem hanc donationem calumniare voluerit non valeat vindicare quod repetit sed insuper coactus judiciaria potestate auri libras III persolvat et post hec ista donatio stabilis et firma permaneat stipulatione subnixa Actum Petrona publice S Gislardi Constantini Duranni qui istam donationem fecerunt et firmare rogaverunt S Dodonis S Aremberti S Vulfeir S Constantii Scripta a Josleno levita in mense aprili regnante Hugone rege anno primo