Charter Document - 02161786

Charter Document - 02161786


Charter Number: 02161786
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0988
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Divina providente clementia hominibus concessum est ut ex reditibus quas jure hereditario possident si eas juste dispertiant eterna valeant premia promereri Quapropter ego Gerlannus atque frater meus Heldebertus consentiente uxore sua Odila donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconense in villa vocabulo Deven in agro Cardonaco hoc est curtilus cum vinea simul tenente qui terminat a mane via publica a medio die terra Bovonis a sero de ipsa hereditate a cercio terra Godonis in tali autem tenore facio hanc donationem ut quamdiu vivimus usum et fructum [habeamus] et qualiscumque ex nobis tribus ante alium mortuus fuerit statim pars illius ad supradictum locum perveniat sine ullo contradicente et in vestitura omni anno dimidium modium ex vino [persolvemus] Istam autem donationem pro remedium animarum nostrarum parentumque nostrorum facimus ut pius et misericors Dominus nobis in die juditii succurrat Si quis autem contra hanc donationem aliquam calumniam movere presumpserit primitus iram Dei omnipotentis incurrat et sanctorum omnium sitque sequestratus a consortio omnium christianorum nisi ad emendationem venerit atque satisfactionem cumque coactus juditiaria potestate convictus fuerit auri libras X componat et post hec ista donatio stabilis et firma permaneat stipulatione subnixa Actum Cardonaco villa publice S Gerlanni [levite] fratrisque ejus Heldeberti atque uxoris ejus Odile qui hanc donationem fecerunt firmarique rogaverunt S Eldierii S Alsedi S Benedicti S Rodulfi S Stephani clerici S Duranni S Ardenni S Allaldi Joslenus levita in mense aprili rogatus scripsit anno primo Hugone rege regnante