Charter Document - 02161784
Charter Number: | 02161784 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0988 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Dei summi Richaudus omnium clericorum infimus Jesu Christi servus divina attestante Scriptura novimus quod de rebus temporalibus si bene dispensentur sempiterna justicia comparetur Quod mente pertractans audiensque evangelici tonitrua dogmatis clamantia Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis et rursum Thesaurizate vobis thesauros in celo ubi neque erugo neque tinea demolitur et quod prudens pater prudenti filio intulit dicens Elemosina a morte liberat et non permittit hominem ire in tenebras et ut Sapiens quidam Redemptio anime justi proprie divitie et nonnulla alia que series tantorum conclamat virorum Deum ac redemptorem meum glorificans qui mihi corpus et animam gratuita pietate concessit et me nonnullis subsidiis humane paupertatis constipavit mecum dignum fore censui si pro anime mee remedio ecclesie Sancti Andree apostoli que infra comitatum Vuapicensem in pago Rosanensi fundata est aliquid mee hereditatis tribuerem certissime enim scio illum regnare cum Deo et ideo illi terrenam tribuo hereditatem ut ipse mihi orationibus suis veniam peccatorum apud Deum impetret et in die exitus mei ab hoc misero seculo occurendo a potestate Satane tenebrosa eripiat et illius clarissime habitationis qua in conspectu Regis regum perfruitur consortem faciat et coheredem ubi nullus dolor nullus timor nulla egritudo nulla esuries nulla macula gignitur sed omnia ante superni spec[ta]toris oculos in pace quiescunt et illius visione lucis sine fine delectantur Hec autem hereditas qua predictum apostolum pro scelerum meorum relaxatione heredem volo habere est in supradicto comitatu in locis subter scriptis in eodem pago Rosanensi villam que est apud eandem ecclesiam cum omnibus que illi attinere videntur necnon et castrum Rizonem ipsi concedo cujus videlicet ville territorium terminatur ab oriente territorio ville que dicitur Sorbaria et territorio ville Capadicis ab occidente rivulo Liddana a septentrione vero territorio villarum Mogdanis et Morarie a meridie quoque rivulo Armelose Dono etiam predicte ecclesie Sancti Andree in jam dicto pago medietatem ecclesie Sancti Erigii cum medietate ville Rosanis ubi fundata est atque cum omnibus que ipsi medietati pertinere videntur cedo quoque illi medietatem ville que Sorbaria dicitur et medietatem ville que vocitatur Gema et medietatem ville que nuncupatur Rusca et medietatem ville Morarie cum omnibus que ipsis medietatibus pertinere seu attinere videntur et de villa Capadicis et de omnibus que illi adjacent quartem partem illi concedo Tribuo quoque ei in comitatu Vasense infra territorium castri Malaucene sex mansos ad colligendum solummodo vinum post meum quoque discessum dono prelibate ecclesie in jam dicto comitatu Vuapicensi medietatem castri Misonis cum omnibus que ipsi medietati pertinere videntur et in eodem pago Rosanensi de villa Blannatis et de territorio ejus et de villa que dicitur Spina sive de ecclesiis ibi fundatis necnon et de territorio ejus et de silva Cassania unam medietatem et omnia que ab his locis usque ad territorium castri quod dicitur Cerredum hodie videor possidere hec omnia ecclesie Sancti Andree conferens eam cum his omnibus apostolorum principis Petri ecclesie videlicet Cluniacensis monasterii domnoque Maiolo ipsius loci abbati subicio ea scilicet ratione ut tam ipse quam ejus successores eam summe studio caritatis previdere ac regere studeant et in ea monachos digne famulantes Deo ex propria congregatione omni tempore cohabitare faciant qui omnia Sancto Andree a nobis concessa firmiter obtineant ita ut neque ipsi neque illorum abbates aliquid horum commutare aut alienare ullo valeant tempore Si autem instigante Satana aliquis meus propinquus aut heres aut proheres seu quislibet homo hoc nostre donationis testamentum inquietare aut infringere molitus fuerit nisi resipuerit cum Dathan et Abiron atque Core perpetuis inferni torqueatur cruciatibus et hujus nostre oblationis donatio inconvulsa et stabilis in evum valeat et permaneat Actum publice XIII kal maii anno Dominice incarnationis DCCCCLXXXVIII indictione prima Signum Richaudi qui hoc testamentum scribi et firmari rogavit Signum Evrachari qui hoc testamentum firmavit Signum Datili fratris ejus Signum Hugonis Signum Stephani Signum Poncii Signum Rodstagni Signum Ebrardi Signum Heldegerii Signum Eicardi Signum Gonterii Signum Arnulfi Signum Girbaldi Signum Heldefonsi presbiteri Signum Sigiranni presbiteri qui hoc testamentum manibus propriis firmaverunt Durandus presbiter hoc testamentum relegens firmavit Aimo presbiter scriptor extitit