Charter Document - 02161782

Charter Document - 02161782


Charter Number: 02161782
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0988
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto et venerabili loco Cluniacho quod est constructum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli dono ego Berardus aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense in villa vocabulo Galmiriaco hoc sunt duo curtili qui primus ex eis appellatur Ad Frasno alius curtilus subtus Via vocat qui terminet a mane guttam currentem a medio via publica a certio terra Sancti Petri cum terra francorum Hanc autem donationem sep de presenti facio pro remedium anime mee ut rectores supradicti loci faciant de ipsis rebus quidquid facere voluerint sine ullo contradicente Si quis autem hanc donationem calumniare voluerit non valeat vindicare quod repetit sed coactus judiciaria potestate auri libras III persolvat et post hec donatio ista stabilis et firma permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniacho publice S Bernardi qui hanc donationem fecit et firmare rogavit S Jozeranni S Bosonis S Girberti S Algeri S Hugberti S Tigrimni Scripta a Josleno levita in mense martio regnante rege Hugono anno primo