Charter Document - 02161775
Charter Number: | 02161775 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0987 - 0996 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In Christi nomine Cunctis fidelibus notum esse volumus quod ego Wigo dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum de rebus meis in pago Augustidunensi in villa Vissalar mansum unum ubi Gonduinus manet cum ipso servo et uxore ac filiis et quantum ad ipsum mansum aspicit prata campos silvas Dono etiam in villa Giblas quantum in ipsa villa habeo franchitias campos prata silvas in tali tenore ut quamdiu ego et frater meus Lambertus vixerimus teneamus et deinceps ad Sanctum Petrum veniat In vestitura vero ecclesiam in villa Arcingas et quantum ad ipsam aspicit et si terram ibi non habet satis sanctuarium ego dono de meo quantum unus homo habeat habundanter Werpimus vero ecclesiam de Attolas et in villa Matur mansum unum quem Wichardus dedit Sancto Petro Dono etiam in villa Rodnenco curtilum unum de presenti pro remedio animarum nostrarum et fratris Guichardi et pro animabus patris nostri Blisardi et matris nostre Blismodis et pro animabus omnium parentum nostrorum Si autem contradicere aliquis voluerit vendicare minime valeat sed hec donatio omni tempore firma permaneat S Lamberti Umberti Willelmi Wigonis Ugonis Arberti Bladini Actum Cluniaci regnante Hugone