Charter Document - 02161774

Charter Document - 02161774


Charter Number: 02161774
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0987 - 0996
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Cognoscant omnes Christi militie subditi quod ego Humbertus et uxor mea Emeldis recognoscentes enormitatem nostrorum peccaminum donamus Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et loco Cluniaco quandam terram sitam in pago Matisconensi in villa quam vocant Morgonum hoc est mansum indominicatum cum omnibus que ad ipsum mansum aspiciunt campis vineis pratis silvis aquis aquarumque decursibus quesitum et ad inquirendum totum ad integrum Quicquid in ipsa villa Girbertus tenuit vel possedit omnia donamus pro redemptione animarum [nostrarum] ut pius Dominus de penis inferni nos eripiat et sanctorum suorum faciat nos aggregari societatibus Si quis vero contra hanc donationem aliquam calumniam inferre presumpserit et beato Petro voluerit esse contrarius omnibus maledictionibus subjaceat sitque pars ejus cum Dathan et Abiron et cum Juda traditore Domini nisi ad emendationem venerit Cogente etiam judiciaria potestate auri libras IIII persolvat et hec donatio firma permaneat stipulatione subnixa Actum Belgiaci castro S Humberti et uxoris ejus Emeldis qui fieri et firmare rogaverunt S Berardi Wichardi et Leotaldi filiorum ipsorum S Bermundi Otgerii Anscherici fratris ejus Gundoeni Richardi Girardi Bernardi Hugonis Annonis Duranni Data mense novembrio regnante Hugone Evrardus scripsit Ego Humbertus volo ut monachi qui ad Sanctum Victorem stant teneant in servicium Sancti Petri et nullus homo teneat in beneficio