Charter Document - 02161772

Charter Document - 02161772


Charter Number: 02161772
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0987 - 0996
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Verbi incarnati Noverint cuncti fideles quod ego Ubertus reminiscens pondus mee miserie ut Deus omnipotens propicietur cunctis meis iniquitatibus et remittat mihi omnia peccata mea dono beato Petro et ad locum Cluniacum aliquid de rebus meis que sunt in villa Campiloco hoc est pratum quod dicunt Castellanum in agro Fargias totam meam partem quam ego habeo totam dono sancto Petro ut ipse Dominum roget pro me et aperiat mihi januam paradysi ut faciant post hunc diem quod voluerint S Uberti Rainaldi Acellini Bernaldi Actum Cluniaci regnante Hugone rege