Charter Document - 02161769
Charter Number: | 02161769 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0987 - 0996 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
TELMA - Chartae galliae CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Principium Unigeniti Patris coruscando miraculis visibile mundo apparens quibusque precipit fidelibus ut adquirant eterna e propriis rebus Unde ego Ramnaldus dono ad locum Cluniacum aliquid de rebus meis que sunt site in pago Maticensi in villa Turniaco curtilum scilicet cum mansione indominicata et quicquid ad ipsum curtilum aspicit meam partem totam ad integrum sicut ego teneo terminatur autem a mane et sero via publica a medio die Puteolo a circio terra Wichardi cum suis heredibus Dono in alio loco in villa Seia silvam que terminatur a medio die terra Sancti Petri et via a sero via festali a circio terra Heldini cum suis heredibus a mane via publica et fontana Ansfredi ut faciant ab hodierno quicquid facere voluerint Actum Cluniaci publice S Ramnaldi qui fieri et firmare rogavit S Maioli Ornadi Aremberti Gislardi Witberti Heldini Aydoardi Ingelelmi Algrimi S Gisle S Leotaldi et Gotefredi filiorum ejus Rotbertus scripsit regnante Hugone Accepi equum ab eis valentem libram unam