Charter Document - 02161768
Charter Number: | 02161768 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 0987 - 0996 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Igitur in Dei nomine sciant omnes quod ego Silvius vendo monachis Cluniacensibus campum unum qui est situs in pago Matisconensi in villa Missiaco et habet in longum perticas X et dimidiam et in lato VIII atque sic terminatur a mane via publica a medio die terra Sancti Petri a sero aqua currente et accipio solidos duos et dimidium ab eisdem monachis Actum Besorniaco publice S Silvii qui fieri et firmare rogavit S Tedonis Heldrici Rannaldi Ansierii Rothardi Aldrici Raynarii Data mense martio regnante Hugone rege Evrardus scripsit