Charter Document - 02161761
Charter Number: | 02161761 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0987 - 0996 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato Cluniensi cenobio Ego igitur Gauserannus dono ad jam dictum locum aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Maticensi in villa Quintano cognomine hoc est mansum indominicatum unum cum omnibus appendiciis suis ubi Rainfredus residet Hanc autem donationem primitus facio pro anima mea et patris mei ac matris mee atque omnium parentum meorum et omnium christianorum fidelium ut nobis omnibus in commune proficiant Faciantque rectores jam dicti loci a die presenti in omnibus quicquid facere voluerint Si quis autem contra hanc donationem a me libentissime factam aliquam litem inferre temptaverit si ullus de heredibus meis seu aliqua intromissa persona calumniare aut scindere voluerit vindicare non valeat quod repetit sed insuper coactus vi judicaria auri libras IIII persolvat et inantea firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice Dono etiam unum servum Rainbertum nomine in servitio fratrum omni tempore S Gauseranni qui donum fecit et firmari rogavit S Agie uxoris ejus S Maioli S Bernardi S Vuarulfi S Arlei S Stephani S Humberti S Girmundi S Girberti S Rainaldi Data per manum Aldebaldi regnante Hugone rege