Charter Document - 02161759

Charter Document - 02161759


Charter Number: 02161759
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0987 - 0996
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notitia vuerpitionis acta Cluniaco monasterio ante presentiam domni Viviani ejusdem loci prepositi et aliorum scilicet Hildini atque Stephani Proclamaverunt enim se monachi de quodam vasso nomine Aidoardo et uxore sua Joza qui res eorum sibi injuste vindicabant Ipsi autem recognoscentes delictum suum omnia reddiderunt Sancto Petro de quibus eos interpellabant scilicet de his rebus quas Gaufredus et mater sua dederant Sancto Petro atque videntibus cunctis palam hanc notitiam fecerunt S Aidoardi et uxoris ejus Joze qui fieri et firmare rogaverunt S Hugonis S Gimonis S Gaufredi S Hildini S Stephani S Drogonis S Wiberti