Charter Document - 02161755
Charter Number: | 02161755 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0987 - 0996 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego in Dei nomine Wichardus pro remedio anime mee ac patris mei Otgerii dono ad locum Cluniacum aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matiscensi in villa Misiriaco hoc est curtile unum terminatum de duabus partibus de ipsa hereditate de alio latere via publica Dono etiam juxta ipsum curtile unum pratum quod vocatur Dogel talem partem qualem ipse habebat Dono etiam in ipsa villa aliud pratum quod vocatur Ad Plancas et terminatur a mane de ipsa hereditate de una fronte via publica de alia aqua currente Hec omnia dono ad jam dictum locum pro remedio anime mee ac patris ac matris mee et omnium parentum meorum faciantque rectores ipsius loci a die presenti quicquid facere voluerint Si quis autem contra hanc donationem aliquam litem inferre voluerit non valeat vindicare sed coactus auri libras II persolvat et inantea firma permaneat cum stipulatione subnixa S Wichardi qui fieri et firmare rogavit S Stephani S Hildini S Ildigerii S Aldoardi Actum Cluniaco publice regnante Hugone rege