Charter Document - 02161754
Charter Number: | 02161754 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0987 - 0996 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei omnipotentis dicato Cluniensi cenobio Ego in Dei nomine Teduinus sacerdos dono Deo et sanctis apostolis ejus aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconensi in villa Curciaco hoc est vineam unam in dominicatu terminat a mane terra Berardi a medio die terra Nadal et Helbert a cercio terra Aalbald et Girbald a sero terra Sancti Petri Dono etiam in ipsa villa pratum cum campo simul tenente qui terminat a mane et a cercio terra Sancti Petri a medio die et a sero terra Berardi Hec omnia dono ad jam dictum locum pro remedio anime mee et omnium fidelium christianorum faciantque rectores jam dicti loci quidquid facere voluerint Si quis autem contra hanc donationem aliquam litem inferre voluerit non valeat vindicare quod repetit sed coactus auri libras II exolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Teduini qui fieri et firmare rogavit S Bernardi S David S Nadal S Vulgis S Leudbald S Rainerii Data per manum Aldebaldi regnante Hugone