Charter Document - 02161751

Charter Document - 02161751


Charter Number: 02161751
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0987 - 0996
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dominus ac Salvator noster Jesus Christus prescius fragilitatis humane per evangelium suum nos ammonet dicens Thesaurizate vobis thesauros in celo ubi neque erugo neque tinea demolitur Quapropter ego Arnaldus et uxor mea Odila donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Augustodunensi in villa que vocatur Trescurtis hoc est curtilum indominicatum ubi Robertus residet et quantum ad ipsum curtilum pertinet hoc sunt campis vineis pratis silvis aquis aquarumque decursibus quesitum et ad inquirendum totum ad integrum transfundo ad predictum locum eo tenore quamdiu nos duo vixerimus usum et fructum ex his rebus consequamur atque per singulos annos in vestitura quatuor sextarios ex vino persolvamus post nostrum vero discessum ad jam dictum locum perveniant Hec omnia denominata donamus Deo et sanctis apostolis ejus pro remedio animarum nostrarum et omnium fidelium christianorum Si quis vero aut nos aut ullus de heredibus nostris vel aliqua intromissa persona contra hanc donationem aliquam calumniam inferre temptaverit non valeat vindicare quod repetit insuper coactus judiciaria potestate auri libras III persolvat et postea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Arnaldi et uxoris sue Odile ac filii eorum Arlabaldi qui fieri et firmare rogaverunt S Landrici et Hugonis Et dono tibi in servioio Sancte Petre Vendram cum infantibus suis Eldeboldus scripsit datavit in die jovis in mense aprelio tempore Ugoni regis