Charter Document - 02161748

Charter Document - 02161748


Charter Number: 02161748
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0987 - 0994
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancte Dei ecclesie in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicate Cluniaco nomine quam domnus Maiolus abba regere videtur Ego in Dei nomine Otgerius dono aliquid de rebus meis pro remedio anime mee vel parentum meorum et omnium fidelium defunctorum que sunt site in pago Lugdunensi in agro Betenense in villa Compendiensi videlicet medietatem vinee quam adquisivi de Volvingo et filiis uxoris ejus est autem alia medietas Sancti Petri Dono etiam unum campum cum prato sibi adjacente que similiter de predicti Volvingi fil[i]astris conquisivi Facio autem hanc donationem eo tenore ut quandiu vixero teneam et possideam et meam et Sancti Petri partem et singulis annis in festivitate sancti Martini in censu denarios XII persolvam post discessum vero meum ad Sanctum Petrum perveniat Terminatur autem ipsa hereditas a mane terra Riculfi a meridie de ipsa hereditate a cirtio via publica a sero terra Bernardi Si quis autem hanc donationem calumniare presumpserit nullatenus vindicet quod repetit sed coactus judiciaria censura auri libras tres componat et postea inconvulsa permaneat S Otgerii qui donavit et firmare rogavit S Poncie uxoris ejus et filii ipsorum Arberti qui consenserunt S Atgerii S Franconis S item Otgerii S Bosonis S Tetbranni S Aimonis S Rotlanni S Teduini S Rochonis Actum publice mense februario apud Cicensem dominico die regnante Hugono rege