Charter Document - 02161747

Charter Document - 02161747


Charter Number: 02161747
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0987 - 0994
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto ac venerabili cenobio in honore Dei ac sanctorum apostolorum Petri et Pauli constructo nuncupato Cluniaco ubi domnus Maiolus abbas honorabilis preesse videtur Ego Flotbertus cum uxore mea nomine Odila pro redemptione animarum nostrarum quatinus pius Dominus in judicio suo nobis appareat serenus de rebus quas ipse nobis contulit ad prefatum locum donamus Ipse vero res site sunt in Matisconensi pago in agro scilicet Lorniacense atque in villa Buxida In primis donamus curtilum qui terminat a mane terra Sichelmi a medio die Sancti Petri heredibusque meis a sero Sancti Stephani et Argadi a cercio terra Hebreorum Dono etiam vineam in eodem loco que terminat de tribus partibus terra Walcaudi atque heredibus suis a mane vero via publica Ibidem donamus campum a mane semitam vicinabilem terminatum a medio die terra Hebreorum a sero de ipsa hereditate a cercio Walcaudi et heredibus suis Infra istos terminos quicquid habere videor ad prefatum locum trado In tali tenore tamen hoc facio ut quamdiu vixerimus ambo fructuarium usum exinde recipiamus at vero ut unus ex nobis a presenti luce subtractus fuerit ipsius medietatem statim recipiant seniores jam fati cenobii Postquam autem decesserimus ambo absque ulla retentatione omnia habeant omnino S Flotberti et Odile qui fieri et firmare rogaverunt S Odoni abbatis et Leotarii et Humberti et Berardi et Hugonis et Rotberti et Huldrici et Duranni et Probati et Deodati et Liviniaci et Constantioni Data per manum Landrici regnante Hugone rege