Charter Document - 02161746

Charter Document - 02161746


Charter Number: 02161746
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0987 - 0988
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ego in Dei nomine Bernierius dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum unum curtilum pro remedio anime mee situm in pago Matisconense in villa Tisiaco et terminatur a mane via publica a meridie terra Gausfredi a cirtio rivo currente a cirtio terra Sancti Petri eo tamen tenore [ut quamdiu] vixerimus ego et filius meus Dominicus Ansoara teneamus post nostrum vero discessum ad locum jam dictum perveniat Qui autem calumniare presumpserit iram Dei incurrat sed coactus auri libras II componat et postea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Bernerii qui donavit et firmare rogavit S Cristoboli S Dominici S Vulferanni S Martini Data per manum Teutbaldi regnante Hugone regis anno prima