Charter Document - 02161745

Charter Document - 02161745


Charter Number: 02161745
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0987 - 0988
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit omnibus quod ego Girbertus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconense quas jure legitimo adquisivi et in agro Gabilonense in cultura Maliaco hoc est campum unum terminatum a mane terra Girberti a meridie et a sero terra Sancti Petri a cirtio Sancti Stephani et faciant rectores prefati loci quicquid voluerint nullo contradicente Qui autem contradixerit iram incurrat omnipotentis Dei et cui litem intulerit auri libram unam componat et postea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Girberti qui fieri et firmare rogavit S Clementis S Adam S Giraldi S Johannis S Adalberti S Idgerii Data per manum Leutbaldi regnante Hugone rege anno I