Charter Document - 02161743

Charter Document - 02161743


Charter Number: 02161743
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0987 - 0988
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei omnipotentis ac sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato Cluniensi cenobio Ego in Dei nomine Rodsennis et filius meus Armarus donamus ad jam dictum aliquid locum de rebus nostris que sunt site in comitatu Augustudunense in villa que dicitur in fine Candonensi quantum in ipsas villas habemus et donare possumus totum donamus Deo et jam dictis apostolis ejus hoc sunt curtilis vineis campis silvis pratis pascuis vircariis arboribus pomiferis aquis aquarumque decursibus quesitum et ad inquirendum totum ad integrum et quantum ad jam dictas villas aspicit faciantque rectores jam dicti loci in omnibus quicquid facere voluerint Si quis autem contra hanc donationem aliquam calumpniam tentare voluerit vindicare omnino non valeat quod repetit sed coactus judiciaria potestate auri libras IIII exolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Masiliaco publice S Rodsennis et filii sui Armari qui fieri et firmare rogaverunt S Rodberti S Adalranni S Josbertus S Adalard S Helbertus S Gunterus Data per manum Aldebaldi regnante Hugone anno primo