Charter Document - 02161742

Charter Document - 02161742


Charter Number: 02161742
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0987 - 0988
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto et venerabili loco Cluniacho quod est constructum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli dono ego Edoenus aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense in villa vocabulo Tisi hoc est mansum indominicatum ubi Domerus videtur manere com ceteris aliis mansionibus que in supradicta villa ad meam partem obveniunt cum vineis campis silvis pratis totum exquisitum et ad inquirendum omnia et in omnibus quicquid in illa visus sum habere villa hoc est Tisi post meum discessum discessumque filii mei Maingaudi ad supradictum locum e res supradicte sine ullo contradicente perveniant et in locum sepulture mee semper post meum discessum reddo medietatem supradicti curtili ubi Domerus manet medietatemque campi qui est situs ad fontem et medietatem prati juxta aquam vocabulo Avalosa et in vestitura omni anno duos sextarios de vino Et dono unum servum vocabulo Arembaldum Omnes as res supra nominatas post meum discessum discessumque filii mei Maingaudi sine ullo contradicente ad locum supradictum perveniant faciantque rectores loci illius quicquid facere voluerint Si quis autem hanc donationem contradicere voluerit aut filius aut frater aut aliquis ex heredibus meis non valeat vindicare quod repetit sed sit pars ejus cum Juda traditore Domini et cum Datan et Abiron quos vivos terra absorbuit nisi ad emendationem venerint Facta publice in villa Varenas S Edoeni et filii mei Maingaudi qui hanc donationem fecimus et firmari rogavimus S Achardi S Fulcherii S Leyfini S item Maingaudi S Adraldi S Bernardi Data per manum Josleni levite qui vice cancellarii eam rogatus scripsit anno primo regnante Hugono rege