Charter Document - 02161735

Charter Document - 02161735


Charter Number: 02161735
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0987
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto exorabile Petro et Paulo Cluniensi monasterio cui domnus Maiolus venerandus abbas [preest] Igitur ego Landricus dono ad ipso locum Cluniacum aliquit ex rebus meis in comitatu Matisconensi in agro Maciacense in villa Besorniaco resident In primis curtilo qui termined de tres partes vias pullicas de quarte parte Bernaldi Infra isto terminio parcionem meam et alias res meas que in ipsa villa abeo et ad ipso curtilo aspiciunt hoc est vinea et campis et pratis omnia et ex omnia res meas perinquisitas quesitum et ad inquirendum ut ipsi mihi recipiant et in locum sepulture mee ut faciant rectores Sancti Petri quicquid facere voluerint firma permaneat stipulatione subnixa Actum Besorniaco fuit facta S Landrici qui fierent et firmare rogavit S Ervis S Adalacxi S Adalgis S Alberici S Acgladi S Johan S Arembert S Folcranni S Wilelmi S Evardi filio suo qui consensit Data per manu Girbaldi presbiteri sub die lunis mense decembri anno primo regnante Ugono regi