Charter Document - 02161728

Charter Document - 02161728


Charter Number: 02161728
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Bequest
Date: 0987
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Grimaldus Sancte Marie Aniciensis sacerdos et canonicus cogitans casum humane fragilitatis et reminiscens innumerabilium scelerum que penitet me miserabiliter commisisse contra Dominum spem tamen in divina miseratione constituens et intercessione sancti Petri apostolorum principis cui concessa est a pio Magistro potestas ligandi atque solvendi dispono aliquid elemosine facere que ad optinendam etheri clavigeri absolutionem et divine clementie largitatem michi valeat prodesse Quapropter tribuo redemptori Christo et beato Petro apostolorum maximo et domno Maiolo Cluniacensis monasterii abbati precipuo ceterisque ejusdem cenobii fratribus ad presens et in futurum celesti regi ibi militantibus aliquid rerum proprietatis mee que sunt site infra claustra Sancte Marie Aniciensis ecclesie mansiones scilicet sitas infra claustra Sancte Marie quas emi solidos CCX et postea igne succensas non sine magno labore et facultatum erogatione ab ipso fundamento reedificavi Ipsas videlicet domos possideant monachi ejusdem monasterii eo tenore ut ego Grimaldus quamdiu vixero per munificentiam domni abbatis teneam illas in monasterio et providentia et post obitum meum Grimaldus nepos meus sicut a domno abbate impetravi et carta ista firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Facta carta ista V feria III idus augusti anno quo Ludovicus rex in adolescentia vitam finivit S Grimaldi qui cartam istam scribere et firmare rogavit S domni Guidonis presulis S Guigonis prepositi S Petri abbatis S Trucoini decani S Aicardi archidiaconi