Charter Document - 02151729

Charter Document - 02151729


Charter Number: 02151729
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0954 - 0993
Date type: Assigned
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancta ecclesia Cluniensis cui preest domnus Maiolus abbas ego Fulgerius et uxor sua Alactruidis pro amore Dei et pro remedio animas nostras vel parentum nostrorum vel omnium fidelium cristianorum dono sancti Petri et Pauli aliquid ex rebus meis qui sunt site in pago Ludunense in agro Animiacense in fine de Villa Nova ac sunt curtili campi exi et regressi quantum in ista vila visus sum habere de hereditate ex septe franhisia in ea tenore dummodo vivo usum et fructum possideo et in omni anno unum campum in vestituria vobis donamus post nostrum quoque discessum ad ecclesia sancti Petri et Pauli Cluniensis perveniat et si ego ullus homo donacione ista inqui segetare voluerit non valeat vindicare quod repetit set conponat auri libras X et inantea firma permaneat cum stipulacione subnixa S Fulherii et uxoris sue Alactrudis qui figeri jusserunt et firmare in presente rogaverunt S Jarento S Atzo S Tetoenus S Ashiricus S [] S Otelenus S Otulfus Data per manum Arboldi presbiteri die lunis in mense marcio regnante Gondrado rege Jurensi Sig Aimoni