Charter Document - 02151728

Charter Document - 02151728


Charter Number: 02151728
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 0945
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Domino fratribus Ainone et uxor sua Rihelt emtores igitur ego Godo et uxor mea Alieldis vinditores vindimus vobis silva qui est in pago Vianense in villa qui dicitur Bracost qui terminad de uno latus et uno fronte vias publicas de alio latus et alio fronte bosco Radberno vicecomes et Ainone et Jarlanno Infra as fines et terminaciones una cum arboribus et omne suprapositum vel exivis totum et sub integrum quiquit mea porcio est et mihi legibus venit usque inesquisitum vel ad inquirendum vobis vindimus et accepimus de vos precio sicut inter nos placuit solidos V et in ipso precio vobis vindimus adque trasfundimus ad habendi vindendi perdonandi quiquit facere volueritis vos vel heredes vestri Et si quis nos aut ullus homo aut ullus ex heredibus nostris aut ulla aliqua persona qui vindicione ista inquietare presumserit non valeat vindicare quod repetit set componad vobis tantum et alium tantum quantum ista vindicione meliorata valuerit et inantea facta et firma permanead cum istibulacione subnixa S Godoni et uxor mea Alieldis qui vindicione ista scribere et firmare in presente rogaverunt S Adoni S Warnerio S Ermegnone S Gonterio S Martino Ego Warnerius jubente Bernardo vindicione ista scripsi Data in die lunis in mense marcio anno VIII regnante Gondrado rege