Charter Document - 02151726
Charter Number: | 02151726 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0986 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego in Dei nomine Arsindis et filii mei Vuitbertus et Ansedeus donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum pro anima senioris mei Fulcaldi aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Matisconense in villa Sarciaco hoc est campi tres unus terminat a mane Adalredani a medio die terra Atoni a sero terra Sancti Johannis a cercio terra Aiani In ipsa villa juxta hunc campum dono duas petiolas de campo faciantque rectores supradicti loci post hunc diem quicquid facere voluerint Si quis autem contradictor extiterit LX solidos exolvat S Arsindis ac filiorum ejus Vuitberti atque Ansidei qui fieri et firmare rogaverunt S Tetbodi S Rodulfi S Godaldi S Cristiani S Vuandalfredi Regnante Ludovico