Charter Document - 02151725
| Charter Number: | 02151725 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 0986 - 0987 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei ac sanctorum apostolorum ejus dicato Cluniensi cenobio Ego in Dei nomine Hugo pro remedio anime mee ac omnium parentum meorum dono ad jam dictum locum aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconensi in villa Marchesot mansum unum cum vinea et campo ac prato ac fontana simul tenente terminat autem de uno latus terra Sancti Petri de alio latus terra Ornadi de duobus frontibus de ipsa hereditate [In ipsa villa dono unum campum qui dicitur lingua vulgari Insidie locus vel Agait qui terminat de uno latus terra Sancti Petri de alio latus de ipsa hereditate] Hec autem omnia dono ad jam dictum locum eo tenore ut quamdiu vixero teneam et possideam in vestitura vero omnibus annis sextarium unum de vino persolvam post meum vero discessum ad jam dictum locum perveniat sine ullo contradicente Si quis autem contradictor extiterit auri libras XX persolvat ac maledictioni omni in perpetuum subdatur [nisi emendaverit] Actum Cluniaco publice S Hugonis qui fieri et firmare rogavit S Hildini S Stephani S Maimbodi S Rothardi S Ingelberti S Stephani Data per manum Aldebaldi regnante Ludovico anno primo
