Charter Document - 02151724

Charter Document - 02151724


Charter Number: 02151724
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0986 - 0987
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Veridica Salvatoris voce monemur qua cunctis fidelibus precipitur ut ex reditibus suis eterna premia mercentur Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Quapropter ego David sacerdos dono Deo ac sanctis apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum aliquid ex rebus meis que sunt site in comitatu Maticensi in villa Seia hoc est mansum in dominicatu cum omnibus appendiciis suis cum curtilo etiam et vinea simul tenente quicquid ad jam dictum mansum seu curtilum aspicit vel aspicere videtur hoc sunt campis vineis pratis silvis pascuis aquis aquarumque decursibus exitibus et regressibus quesitum et ad inquirendum totum ad integrum faciantque post hunc diem in omnibus quicquid agere voluerint terminatur autem idem mansus ac curtilus a mane terra Sancti Vincentii et Ansegisi a medio die [via publica a sero] terra Sancti Petri et Malguini a certio terra Sancti Vincentii Si quis autem quod futurum minime credo aut ego ipse aut ullus de heredibus meis seu aliqua intromissa persona contra hanc donationem aliquam litem inferre temptaverit nisi quam cito resipuerit a consortio sancte ecclesie extraneus sit [et sit] pars ejus cum his qui dixerunt Domino Deo Recede a nobis cogente vero judiciaria potestate auri libras quatuor exsolvat et inantea firma ac stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S David qui fieri et firmare rogavit S Eusebie S Livonis S Aalbaldi S Adalranni S Martini S Bernardi S Mainardi Data per manum Aldebaldi levite regnante Ludovico anno primo regni ejus