Charter Document - 02151723

Charter Document - 02151723


Charter Number: 02151723
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Revocation
Date: 0986
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Noticia vuerpitionis apud Cluniacum mense augusto acta ante presentiam domni Viviani venerabilis ejusdem loci prepositi atque aliorum fratrum hoc sunt Leudbaldi Torinci Hugonis Girardi Achedei Teodorici Proclamaverunt se monachi adsistentibus nobilibus viris quamplurimis de quodam vasso nomine Gerberto qui res eorum sibi injuste vindicabat atque ejus fratre Ramnaldo Ipse autem Gerbertus recognoscens delictum suum et quod nullam justam querelam haberet omnia verpivit contra monachos quecumque interpellabat monachos inter Graonam et Fossatum Radgunt omnia reddidit atque ut gratiam Sancti Petri recipere mereretur et omnium fratrum amorem erga se habere sicut jam habuerat de gutta Valusseria usque Jambone Arlui usque prato Umberto usque molendino Faia silva Barosco atque quantum appendit ibi usque ad rivum Salnald quantum Clemens ad opus Sancti Petri probavit omnia ista reddidit Sancto Petro S Girbert S Rannaldi S Arleri S Durant S item Durant S Adalbert S Rannulfi S Deodati S Soffredi Data per manum Aldebaldi regnante Ludovico