Charter Document - 02151721
Charter Number: | 02151721 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0986 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dominus ac redemptor humani generis providens omnimodo salutem fidelium suorum per suam veridicam vocem proclamare dignatus est dicens Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Hanc igitur piissimam Domini ammonitionem ego Adalgerius desiderans libenti animo adimplere dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro videlicet et Paulo et ad locum Cluniacum cui preest domnus Maiolus pater aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense in villa Noglas hoc est vineam que est ad medium plantum quam facit Constantius eo tenore ut quamdiu advixero teneam ut autem mortuus fuero in locum sepulture ipse locus percipiat et si in alia regione finis mihi evenerit nullomodo pro hac re prefatus locus vineam perdat Dono etiam et in ipsa villa curtilum unum cum vinea et terras omnes quas in ipsa villa habeo pratos etiam qui sunt in villa Calmiriaco et omnem terram partemque etiam illam quam habeo in silva et quam adquirere potuero Dono namque iterum in villa Curciaco mansum unum indominicatum cum omnibus appenditiis suisque pertinentiis et servis suprapositis Teutardo cum uxore et infantibus suis Otelmum cum uxore et infantibus suis Has ergo res denominatas excepto illam vineam quam in sepultura concessi ea ratione trado ad prefatum locum ut si aliquis heres ex me exierit legali conjugio procreatus ad ipsum perveniant et si mortuus fuero absque legitimis liberis omnis hec hereditas ad sanctum Petrum et Paulum et ad locum Cluniacum pro anime mee remedio ac patris matrisque fratrum meorum perveniat Si quis autem contra hujus donationis cartam aliquam calumniam seu litem inferre presumpserit primitus iram Dei omnipotentis incurrat et sanctorum apostolorum cum Juda etiam et Datan et Abiron cum diabolo itaque in baratro inferni se noverit sociandum nisi ad emendationem venerit et ne immunis transisse videatur auri libras IIII persolvat et inantea firma et stabilis permaneat Actum Cluniaco monasterio publice S Adalgerii qui fieri et firmare rogavit S Maioli S Amblardi S Bernardi S Rodberti S Aldebaldi S Gauzeranni S Tedgrini Data mense aprili anno primo regnante Hluduvico rege Rothardus ad vicem cancellarii scripsit