Charter Document - 02151718

Charter Document - 02151718


Charter Number: 02151718
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0985
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Omnis homo quamdiu in salo presentis vite agonizat summa vi atque ingenio elaborare debet ut ex reditibus suis eterna premia mercetur juxta precursoris enim vocem Jam securis ad radicem arboris posita est omnis inquiens arbor non fatiens fructum bonum excidetur et in ignem mittetur Quapropter noverint tam presentes quam futuri quod ego Vulricus et uxor mea Aremburgis recogitantes scelerum nostrorum enormitatem donamus Deo et sanctis apostolis [ejus] Petro et Paulo et ad locum Cluniacum cui preest domnus Maiolus abba aliquid de rebus nostris que sunt site in comitatu Lugdunensi atque in his villis in Soliniaco et in Curtis In primis in Soliniaco donamus colonias duas cum omnibus pertinentiis suis in Curtis etiam villa donamus colonicam unam similiter in dominicatu cum omnibus appenditiis suis campis scilicet pratis terris arboribus pomiferis cultum et incultum quesitum et ad inquirendum Adicimus etiam super hec ut omni tempore a die presenti XL porcos libere per silvas nostras in circuitu sinant currere sine ulla mercede data et accepta nihilque ab eis exigatur Dono etiam servos in supradictis coloniis manentibus cum uxoribus eorum et filiis evo eterno Hanc donationem facio pro anima mea et patris mei Teudberti ac matris mee Raimodis ac animabus Evrardi et Adalardi seu omnium parentorum meorum ut omnibus nobis in commune proficiat Si quis autem quod futurum esse minime credimus nos ipsi aut ullus ex heredibus nostris vel etiam aliqua intromissa persona contra hanc donationem aliquid litem inferre voluerit primitus iram Dei omnipotentis sanctorumque omnium offendam incurrat et nisi cito ad emendationem venerit cum Juda traditore Domini et cum diabolo in infernum tradatur et nomen ejus de libro vite deleatur cogente vero judiciaria potestate auri libras octo exolvat et inantea semper firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Soliniaco villa publice S Vulrici et uxoris sue Aremburgis qui hanc donationem fieri et firmare rogaverunt S Aynoni S Hugoni S Ingelardi S Gisleberti S Vuido S Romano S Vuarnerii S Rodberti Obsecro autem per terribile Dei nomen sub invocatione sancte Trinitatis ut nullus homo neque abbas neque monachus abeat licentiam as res aut scamiare aut in beneficium dare cuiquam homini sed omni tempore in patrimonio fratrum Cluniacensium permaneant quod si quis presumpserit hec donatio ad propinquos meos revertatur Aldebaldus levita ad vicem cancellarii scripsit regnante Cohunrado anno XLVIIII